CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlcuinus

Alcuinus · Medieval

Carmina (Alcuinus) — CCXXXI. Ad eumdem, et Angilbertum.

latín

Dulcis Homere, vale, valeat tua vita per aevum,
Semper in aeternum, dulcis Homere, vale!
Pectoribus valeat dulcis dilectio nostris,
In nostris Christus pectoribus valeat.
Lux, via, vita, salus cunctorum Christus ametur,
Sit nobis Christus lux, via, vita, salus.
Semper ubique vale, dic, dic, dulcissime David,
David, amor Flacci, semper ubique vale!
O mihi dulcis amor, David, per saecla valeto;
Quam te praesentem semper habere velim,
(0782D)Pierio ut tecum liceat mihi ludere versu,
Scandere vel summi sidera celsa poli,
Vel pulchras tecum numerorum discere formas,
Irrepere aut veterum dicta stupenda Patrum,
Aut tractare sacra aeternae praecepta salutis,
Quae via te mecum pervehat astra super.
Haec est sola salus, haec est sapientia vera,
Hanc qui . . . . amat, hunc amat ipsa salus.
Qui terrena dedit, tribuat coelestia regna,
Ut felix vivas semper in arce poli.
(0783A)Ipse pius nobis placuit [placeat] super omnia Christus,
Utque dies nostros protegat atque regat.

Sigue explorando

Por su autor
Alcuinus · 282 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Alcuinus) — CCXXX. Ad eumdem.Carmina (Alcuinus) — CCXXXII. Ad eumdem Carolum. →

Expediente

Autor
Alcuinus
Título
Carmina (Alcuinus) — CCXXXI. Ad eumdem, et Angilbertum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-alcuinus-ccxxxi-ad-eumdem-et-angilbertum--alcuinus-36442b
Cita recomendada
Alcuinus, «Carmina (Alcuinus) — CCXXXI. Ad eumdem, et Angilbertum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-alcuinus-ccxxxi-ad-eumdem-et-angilbertum--alcuinus-36442b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.