CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlcuinus

Alcuinus · Medieval

Carmina (Alcuinus) — CCXXX. Ad eumdem.

latín

Splendida dum rutilat roseis auriga quadrigis
Perfundens pelagus luce nova liquidum;
Discutit ex oculis nocturnos pollice somnos,
Mox senior strato prosilit ipse suo:
In campos veterum procurrens, carpere flores
Rectilocos, ludo spargeret ut pueris:
(0782B)Quos tibi, dulcis amor, David, clarissime consul,
Obtulit, ut pietas vestra probaret eos.
229 Tradere jam pueris fierent si judice digni
Te, decus o sophiae, condere corde, tuis.
Tu defende, precor, solita pietate poetam.
Qui direxit ovans munera pauca tibi.
Sunt equidem plures, cupiunt qui carpere dicta
Saepius alterius, quam sua ferre foras:
In hoc se studio sapientes esse putantes,
Natorum valeant si maculare melos.
Talibus occurrat tua, rex, sapientia dives,
Defendens Flacci paucula dicta senis.
Sint Patris Entelli memores, juvenisque Daretis,
Ne laus, quam quaerant, detrahat ipsa magis.
(0782C)Impleat aeternis Christi te gratia donis,
O laus atque decus, rex sine fine vale!

Sigue explorando

Por su autor
Alcuinus · 282 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Alcuinus) — CCXXVIII. Ad eumdem, de studiis in aula regia.Carmina (Alcuinus) — CCXXXI. Ad eumdem, et Angilbertum. →

Expediente

Autor
Alcuinus
Título
Carmina (Alcuinus) — CCXXX. Ad eumdem.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-alcuinus-ccxxx-ad-eumdem--alcuinus-f99c7c
Cita recomendada
Alcuinus, «Carmina (Alcuinus) — CCXXX. Ad eumdem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-alcuinus-ccxxx-ad-eumdem--alcuinus-f99c7c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.