CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlcuinus

Alcuinus · Medieval

Carmina (Alcuinus) — CCXLIV bis. Ad Aquilam.

latín

(0792D)Tingue semel calamum charitas in gurgite Christi
Fac paucos Aquilae versiculosque meo:
(0793A)Cujus amore calent Patris praecordia tota,
Omnibus atque horis nomen in ore sonat.
Cui Deus aeternum tribuat per saecula salve,
Protegat, exaltet, fructificet, vegetet.
Quem mea mens ardet sacris religata catenis,
Ambit et exquirit, diligit et memorat.
Tertius Albinus vobis jungatur amicus,
Et lacrymas resonet inter in ore sacras.
Quippe triplex funis facile non rumpitur unquam,
Sic quoque tres inter firma viget charitas.
Tres ubi sunt pariter collecti in nomine Christi,
His astat medius Christus et ipse pius.
Hoc memorate, viri, totumque valete per aevum,
Vos videam laetos mox, miserante Deo.
Corporis et capitis omnes tunc certe capilli
(0793B)Pierio plectro carmina laeta canant.
Orpheus aut Linus, nec me Maro vincit in odis
Dum manibus cingam pectora vestra meis.

Sigue explorando

Por su autor
Alcuinus · 282 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Alcuinus) — CCXLIV. Ad Aquilam (Arnonem) episcopum Salisburgensem.Carmina (Alcuinus) — CCXLIX. Ad eumdem fortassis. →

Expediente

Autor
Alcuinus
Título
Carmina (Alcuinus) — CCXLIV bis. Ad Aquilam.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-alcuinus-ccxliv-bis-ad-aquilam--alcuinus-2a0801
Cita recomendada
Alcuinus, «Carmina (Alcuinus) — CCXLIV bis. Ad Aquilam.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-alcuinus-ccxliv-bis-ad-aquilam--alcuinus-2a0801.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.