(0791D)Per montes, campos Aquilam, mea chartula, quaere,
Pontificem magni nominis et meriti;
(0792A)Inventum ut valeat, milleno carmine canta,
Albini officio dic vale perpetuum.
Dic: Memor esto tui semper, Pater alme, magistri,
In precibus sacris, per loca sancta Patrum.
Dic quoque, dic supplex, dic, quaeso, sancte sacerdos
Justitiam sequere semper in ore tuo.
Non tibi blanditiae saecli non vana voluptas,
Non timor aut terror cordis in antra cadat:
Plena salutiferi sed jam fiducia verbi
Possideat plenum pectus amore Dei.
Judicium promat justum tua lingua, sacerdos,
Ut Christo placeat, quidquid in ore sonas.
Spiritus e coelo veniens tua pectora, praesul,
Laetificet, habitet, sanctificet, repleat.
Plus aeterna Dei Christi est metuenda potestas,
(0792B)Quam terrena quidem, quae velut umbra volat.
Omnipotens judex, justis qui praemia praestat,
Det tibi verba piae pacis in ore tuo.
Tempora sunt nimium variis nunc plena periclis,
Quae quondam sancti praececinere Patres.
Aetates hominum, mores mutantur et actus,
Utque momenta quidem, vita cito fugiet.
Nec redit ipsa dies, mensis, nox, hora vel annus,
Sed fugiens fugiet, fontis ut unda fluens.
Tristia se laetis immiscent tempora nostris;
Utque vices faciunt noxque diesque suas,
Gaudia jam veniunt, veniunt et tristia statim:
Non est qui fuerat, transiet omnis homo.
O Pater, idcirco facies, dum tempus habebis,
Mente, manu, lingua, quaeque Deo placeant.
(0792C)Ore sonet Christi laudes et vera loquatur,
Et totum redolet pectus amore Dei.
Totius atque bonis instent jam corporis actus,
Membra simul placitis nocte dieque Deo.
Ut totus placeas magno tu judice Christo,
Ut te conservet semper ubique Deus.
Posco, memento tui, praesul praeclare, magistri,
In precibus, lacrymis per loca sancta sacris
Ut veniam mitis praestet cui Christus ab arce,
Quae gessit scelerum vita nefanda, precor.
Tu sine fine vale, pastor, patriarcha, sacerdos,
Sit tibi Christus amor, lux, via, vita, salus!