(0791A)
Theophylacte Pater, sophiae tu doctor honestus,
Laudibus egregiis clarus in orbe procul.
In regno magnus, clarus in orbe videris:
Dona tui cordis sunt nova, vel vetera.
Urbs, caput orbis, habet te maxima Roma magistrum,
Verba salutis habes semper in ore tuo.
Omnibus es mitis sancta pietate magistra,
Quae solet egregium cor habitare tuum.
232 In qua meque, precor, gremio charitatis amicum,
Sim licet ignotus, suscipe, sancte, tibi,
Nam Scriptura canit vero paradigmata sancta
Carmine, quae laudes concelebrat sophiae.
(0791B)Sic [novus] ut mustum tecum veterascet amicus,
Sic hodie dulce bibis, dulcis amicus erit.
Dixerat et Paulus, doctor clarissimus orbis,
Cuncta probate prius, quaeque tenete bona.
Obsecro te supplex animo, me spernere noli,
Sed solita fratrem me pietate proba.
Larga quidem charitas Christi solet esse per orbem,
In gremium multos congregat illa suum.
Qui in charitate manet, portat in pectore Christum,
Vera quidem charitas est Deus omnipotens.
Qui prodesse potest, non est spernendus amicus;
Vel prodesse valet, alter amicus ei.
Profuit ut Christus jam vulnera dira gementi,
In curam nummos protulit atque duos.
Hac pietate, precor, me tu tibi suscipe fratrem,
(0791C)In Christo fratres gratia nos genuit.
[Inclyta nos fratres una fides genuit].
Suadeo quippe tibi, doctor clarissime mundi,
Ut doctrina sacro currat ab ore tuo.
Chartula scribatur vitae, mittatur ubique,
Praetitulata pio nomine apostolico.
Sic tua laus crescit; merces sic magna manebit
Pastori summo sedis apostolicae.
Cujus amore pio commenda me, rogo, frater
Commendet Christo ut me pater ore suo.
Vos pariter patres semper sine fine valete,
Dextera vos Christi protegat atque regat.