CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Balde

Iacobus Balde · Barroco

Batrachomyomachia (Balde) — Ex libro IV.

latín

----- mollissima corda

Humano generi dare se natura fatetur,

Quae lacrimas dedit haec nostri pars optima sensus.

Plorare ergo iubet caussam lugentis amici.

Naturae imperio gemimus, cum funus adultae

Virginis occurrit, vel terra clauditur infant

Et minor igne rogi, etc.

Quid alibi deplorat idem Vates?

Sed iam serpentum maior concordia. parcit

Cognatis maculis similis fera, quando leoni

Fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam

Exspiravit aper maioris dentibus apri?

Indica Tigris agit rabida cum Tigride pacem

Perpetuam. saevis inter se convenit ursis.

Ast homini ferrum letale incude nefanda

Produxisse parum est, etc.

Expende haec Lector. omissis Muribus ac Ranis miserere humani generis; et tui.

Saevit nuda manus paucae sine vulnere malae.

Vix cuiquam aut nulli, toto certamine, nasus

Integer. aspiceres iam cuncta per agmina vultus

Dimidios, alias facies, et hiantia ruptis

Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.

Ludere se credunt ipsi tamen, et pueriles

Exercere acies, quod nulla cadavera calcent.

Aspicimus populos, quorum non sufficit irae.

Occidisse aliquem; sed pectora, brachia, vultum,

Crediderint genus esse cibi.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Balde · 11 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Ad Iulium Orstenam de more unguendorum cadaverumBatrachomyomachia (Balde) — Ex libro IV. →

Expediente

Autor
Iacobus Balde
Título
Batrachomyomachia (Balde) — Ex libro IV.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-batrachomyomachia-balde-ex-libro-iv--iacobus-balde-fd77ff
Cita recomendada
Iacobus Balde, «Batrachomyomachia (Balde) — Ex libro IV.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-batrachomyomachia-balde-ex-libro-iv--iacobus-balde-fd77ff.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.