Secundus ille, qui secundus nemini,
Vel teste Beza, argutijs Poëticis,
Aut Basiorum laude censeri potest:
Idem & colorum temperator optimus,
5Et penicilli ductor, & plastes fuit:
At ipse non Poëta, non plastes cluo,
Sed Basiator à Secundo proximus.
Habes, iocose ô Albimonte, quod petis,
Eiusdem ad exemplum edolata Basia,
10Insulsa, inepta, plena ruris Basia,
Mali Poëtae, Basiatoris boni,
Bonus ipse vates, Basiator non malus.
Quae cùm leges memento amoribus meis,
Idae & Rosillae, mîque scripta, non tibi.
15Atque hercle cùm recogito, quid ad me, utrum
Bonus Poëta iudicer, an malus tibi, ô,
Fastidioso? dum placeam Rosillulae,
Et Basiatorem Ida me laudet suum?
Sat ampla sat laus haec mihi: quin & malus
20Tibi iam Poëta non recuso dicier,
Tantùm videri Basiator non malus
Possint Rosillae, nec Secundi Basiis
Mutare nostra haec Ida, si liceat, velit.
Niet in de Poemata: