AEneadum genitrix, & amans ioca nuda Cupido,
Et tu Basiolis note Secunde tuis:
O quae cycnaeo raptum per inane volatu
In vestrum subitò me ferat aura nemus!
5Quis dabit, o, cupido venas reperire latentes?
Scandere quis rupes, magne Poëta, tuas?
Hîc ubi siderei pennis subvectus Amoris,
Ausus es intactam vatibus ire viam.
Et nova iucundis passim aspirare susurris,
10Plena voluptatis nectare Basiola:
Basiola, heu, quoties, caro dum pendet ab ore,
Interrupta tuae suaviolis Dominae?
Illa quidem tantum debet tibi, docte Secunde,
Quantum nec Latio Cynthia Callimacho.
15Sed nihil hoc, prae quod debere fatentur Amores:
Parva loquor, debet plus Venus ipsa tibi.
Nos quoque debemus: quis enim genus esse rosarum
Basia Basiolis nosceret absque tuis?
Semina quis Venerem laetos sparsisse per agros,
20Unde seges cupidis illa creata fuit?
Felix, tantarum causas cui pandere rerum
Et primo & soli cura, Secunde, fuit.
His iam pro meritis plaudit tibi quicquid amantum est:
Tu modò ne dubita de pietate mea.
25Certè ego Lenaei laticis tibi terna quotannis,
Et totidem lactis cymbia constitui:
Et dixi lachrymans, Macte hoc pro tempore lacte,
Macte esto lachrymis. Macte, Secunde, mero.
Ipse tuum nomen magnâ ter voce vocavi:
30Ipse tuli cineri myrtea serta tuo.
Nunc quoque idem sacro patriam veneratus ad urnâ
Et te ad sacra quidem parva, sed apta voco.
At tu pauxillum, fiat quod pace Neaerae,
Elysii sanctas linque libens choreas.
35Nec mihi sit fraudi, quod te sociumque ducemque
Scribundis studeo versibus esse mihi.
Passus idem à vobis Genius fuit ante Propertî.
Ire per exemplum sit mihi posse tuum.
Non te ego in Hesperiam retrabo, gelidamque Pyrenem:
40Heu gravis ulterius non erit illa tibi.
Ad patrias sedes, nostrumque vocaris in orbem:
Cypridis ad Lucum quà viret Haga tua.
Haec te vitales genitum submisit in auras,
Hî pariter tecum nata puella tua est.
45Quare age, (sic, prae te contemptu omnibus, unum
Elysium discat te resonare nemus:
Et tibi cum Domina princeps, Heroidas inter,
Contingat nulla non tribuente locus).
Huc ades, aspiraque mihi, dum Basia canto,
50Et me placato numine dexter adi.
Numine, quod frustra cupiunt sentire profani,
Ec quantum est hominum de leviore nota.
Nec minus hîc ego te cupidè, mea Vita, tuosque
Optarim amplexus & rosea ora mihi.
55Basia Cypris amat: ipsa haec dum Cypris amabit,
Una mihi in votis Basia semper erunt.
Nec saturum nobis unquam cor inde futurum est,
Millia non si des usque recenta mihi.
Nescit, quid sit amor, finem qui ponere amori,
60Aut unquam hinc fieri qui satur, Ida, potest.
Tu verò dulces mecum coniunge salivas
Oris, & inspirans dentibus ora preme:
Transmittensque animae florem, me nectare grato
Prolue, & in partem gaudia nostra iuva.
65Dum simul alternis in suaviolis defectos
Lumina nos oculis linquere cogat Amor.