Ille, Secunde, mihi brutis par esse videtur,
Ille etiam, si fas, exsuperare feras:
Quem non ista movent tua Basia, quae cor & ipsum
Heu penitus totum mi mihi surripiunt.
5Nam simul haec recolo, verè dare suavia, mîque
Delicijs videor omnibus affluere.
Sed neque quis, possum, vel ubi sim, nosse beatus,
Cùm memor è toto pectore sensus abit.
Hinc prae Basiolis sordent mihi cuncta Neaerae:
10Mattia caelestûm nec meliora puto.
Et scio, nec fallor: quid enim pote suavius esse
Sive sit hoc Nectar, sive sit ambrosia?
Si tamen esse aliud quicquam pote suavius, una
Tu mihi tu dici suavior Ida potes.