html.skin-theme-clientpref-night @media(prefers-color-scheme:dark){html.skin-theme-clientpref-os }Consurgit Luparæ Dum non imitabile culmen,
Escuriale ingens uritur invidia.
Aliter.
Regibus hæc posuit Ludovicus Templa futuris;
Gratior ast ipsi Castra fuere Domus.
Aliter.
Hanc sibi Sydeream Ludovicus condidit Aulam;
Nec se propterea credidit esse Deum.
Aliter.
Atria miraris, summotumque Æthera fecto;
Nec tamen in toto est arctior Orbe Casa.
Aliter.
Instituente domum Ludovico, prodiit Orbis;
Sic tamen angustos incolit ille Lares.
Aliter.
Sunt geminæ Jani Portæ, sunt Tecta Tonantis;
Nec deerit Numen dum Ludovicus adect.