Haec sunt eximii, quae cernis, principis ora
Inchta, Sauromatas qui regit indomitos.
Aspice: perparvae licet insint picta tabellae.
Bellicum, ut exhalent imperiosa, decus.
Falleris, o hospes, tamen, huic si fingere perstas
Ex vultu mores ingeniumque ferox.
Nil clementius hoc, nil doctius, hunc et alumnum
Non Martis, verum Palladis esse scias.