Hunc, longaeve senex, gemini tua pignora fratres
Dant tibi, quem potius acciperent, tumulum,
Et Starechovium sculpsere in marmore nomen,
Quod spectandum animos altius effodiat.
Hic arma, hic trabeam, est qui suspirabit in illo,
Herculeos nutus munificamque manum.
Hic alia atque alia. At tu, maesta Podolia, semper
Omnia, quae reliquit singula, sola gemes.