O Zannina meo plus stralusenta badilo,
Cur sguardaduris me, traditora, feris? 90
Sunt mihi tot forchae medio ventrone ficatae,
Occhiadas quoties das mihi saepe tuas.
Quales barberi video splendere bacinos
Aut qualis longo zappa labore nitet,
Sberlusenta quidem talis tua fazza scoraiat 95
Quisquis mostazzum vult doniare tuum.
Quando tibi miror guanzas rossore galantas,
"Deh, giandussa - crido -, stella diana venit".
Esse tuos digitos penso bis quinque cavecchios,
Ad tornum factos quos Michelangel habet. 100
In teneram posses ferrum voltare povinam,
Seu Tortorellam, seu Titalora canas.
Est verghetta mihi de fino facta piombo:
Hanc tibi donabo, sis molesina tamen.