CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Technopaegnion — Versus monosyllabis et coepti et finiti ita ut a fine versus ad principium recurrant

latín

RES hominum fragiles alit et regit et perimit Fors
Fors dubia aeternumque labans: quam blanda fovet Spes
Spes nullo finita aevo: cui terminus est Mors
Mors avida, inferna mergit caligine quam nox
5nox obitura vicem, remeaverit aurea cum lux
lux dono concessa deum, cui praevius est Sol
Sol, cui nec furto in Veneris latet armipotens Mars
Mars nullo de patre satus, quem Thraessa colit gens
gens infrena virum, quibus in scelus omne ruit fas fas
10hominem mactare sacris: ferus iste loci mos
mos ferus audacis populi, quem nulla tenet lex
lex naturali quam condidit inperio ius
ius genitum pietate hominum, ius certa dei mens
mens, quae caelesti sensu rigat emeritum COR
15COR vegetum mundi instar habens, animae vigor et vis:
vis tamen hic nulla est: tantum est iocus et nihili res.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Technopaegnion — Praefatio monosyllabarum tantum in fine positarumTetrasticha — I. Julius Caesar. →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Technopaegnion — Versus monosyllabis et coepti et finiti ita ut a fine versus ad principium recurrant
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-technopaegnion-versus-monosyllabis-et-coepti-et--decimus-magnus-ausonius-df33c4
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Technopaegnion — Versus monosyllabis et coepti et finiti ita ut a fine versus ad principium recurrant», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-technopaegnion-versus-monosyllabis-et-coepti-et--decimus-magnus-ausonius-df33c4.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.