CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Technopaegnion — Grammaticomastix

latín

ET logodaedalia? stride modo, qui nimium trux
frivola condemnas: nequam quoque cum pretio est mers!
Ennius ut memorat, repleat te laetificum gau. 2
livida mens hominum concretum felle coquat pus.
5dic, quid significent Catalepta Maronis? in his al
Celtarum posuit; sequitur non lucidius tau: 3
estne peregrini vox nominis an Latii sil?
et quod germano mixtum male letiferum min? (v.1.p.308)
imperium, litem, venerem cur una notat res?
10lintribus in geminis constratus ponto sit an pons?
Bucolico saepes dixit Maro, cur Cicero saeps?
vox solita et cunctis notissima, si memores, lac
cur condemnatur, ratio magis ut faciat lact?
an, Libyae ferale malum, sit Romula vox seps?
15si bonus est insons contrarius et reus, est sons?
dives opum cur nomen habet Iove de stygio dis?
unde Rudinus ait divum domus altisonum cael? 1
et cuius de more, quod addidit, endo suam do? 2
aut, de fronde loquens, cur dicit populea fros? 3
20Sed quo progredior? quae finis, quis modus et calx?
indulge, Pacate bonus, doctus, facilis vir;
totum opus hoc sparsum, crinis velut Antiphilae: pax. 4
(v.1.p.310)

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Technopaegnion — De vere primoTechnopaegnion — Per interrogationem et responsionem →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Technopaegnion — Grammaticomastix
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-technopaegnion-grammaticomastix--decimus-magnus-ausonius-0ac99a
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Technopaegnion — Grammaticomastix», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-technopaegnion-grammaticomastix--decimus-magnus-ausonius-0ac99a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.