CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Symphonia harmoniae caelestium revelationum — Appendix

latín

Studium divinitatis
in laudibus excelsis osculum pacis
Ursule virgini cum turba sua
in omnibus populis dedit.

Unde quocumque venientes perrexerunt,
velut cum gudio celestis paradisi
suscepte sunt,
quia in religione morum honorifice
apparuerunt.

De patria etiam earum et de aliis regionibus
viri religiosi et sapientes ipsis adiuncti sunt,
que eas in virginea custodia servabant,
et qui eis in omnibus ministrabant.

Deus enim in prima muliere presignavit,
ut mulier a viri custodia nutriretur.

Aer enim volat
et cum omnibus creaturis officia sua exercet,
et firmamentum eum sustinet,
ac aer in viribus istius pascitur.

Et ideo puelle iste
per summum virum sustentabantur,
vexillate in regali prole virginee nature

Deus enim rorem in illas misit,
de quo multiplex fama crevit,
ita quod omnes populi ex hac honorabili fama
velut cibum gustabant.

Sed diabolus in invidia
sua istud irrisit,
qua nullum opus Dei
intactum dimisit.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Symphonia harmoniae caelestium revelationum — <Ad cursus>Symphonia harmoniae caelestium revelationum — De angelis. →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Symphonia harmoniae caelestium revelationum — Appendix
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-appe--hildegardis-bingensis-b4edbf
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Symphonia harmoniae caelestium revelationum — Appendix», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-symphonia-harmoniae-caelestium-revelationum-appe--hildegardis-bingensis-b4edbf.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.