CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — De Canonicis secularibus.

latín

«Sunt et canonici seculares quique vocati;
«Nomen ab officio promeruere suo.
«His quodcunque libet lex est licitumque, sub isto
«Canone constituit vivere tota cohors.
«Hi nihil excipiunt nec dicunt despiciendum
2320«Quicquid in obsequio corporis esse potest.
«Illud praecipue tamen instituere tenendum
«Omnibus in tota posteritate sua;
«Lex vetus ut suasit, ne quilibet absque sua sit,
«Et quod quisque suas possit habere duas.
«Hi sunt qui mundum cum flore cadente tenentes,
«Ne cito marcescat, saepe rigare student.
«Hi sunt qui faciunt quicquid petulantia carnis
«Imperat, ut vitiis sit via prona suis.
«Totus in errorem mundus praeeuntibus illis
2330«Ducitur, hi praeeunt praecipitesque ruunt.
«Hi mundum non mundus eos habet, atque deorsum
«Hi quia compellunt, funditus ille cadet.
«Hi fundamentum fidei subvertere prompti
«Moribus expugnant quae facienda docent.
«Hi sunt pontificum per quos vigor, ordo, potestas
«Nutat, et ecclesiae fit status absquo statu.
«Languet et exspirat per eos reverentia cleri,
«Deficit in nihilum religionis honos.
«Horum consilio reges meditantur iniqua,
2340«Et quae debuerant stringere laxa tenent.
«Pontificum latera sunt hi regumque sinistra,
«Pes errans, mendax lingua, recurva manus,
«Cor duplex, simulatus amor, sine numine nomen,
«Ira latens, vera motio, falsa quies,
«Bursa carens fundo, praedae sine nomine praedo,
«Lanx mendax veri, vera statera doli,
«Lex sine lege Dei, canon sine canone Christi,
«Praevia causa mali, pagina plena doli.
«Hi sunt justitiam qui prostituere pudicam,
2350«Falsa loqui linguas qui docuere suas.
«Qui dum labentem mundum retinere laborant,
«Cum labente labant cumque ruente ruunt.
«Quorum vita labor, via lubrica, gloria stercus,
«Finis in incerto, praemia certa dolor.
«Quod bene dum secum quidam meditantur eorum,
«Talibus a studiis se cohibere student.
«Qui pariter mundi foeno cum flore relicto
«Omnia quae mundi sunt nihil esse putant.
«In medio fornacis agunt, flammaeque vorantis
2360«In giro stadium constituere suum.
«Nec tamen uruntur, quia quos refrigerat intus
«Spiritus exterior flamma cremare nequit.
«Decoquit hos mundus et sicut in igne camini
«Aurum flamma probat sic Deus urit eos.
«In mediis flammis et in ignibus esse nec uri
«Non est naturae sed deitatis opus.
«Cum propria carne certamina longa tenere
«Res est difficilis et metuenda nimis.
«Nam caro mortalis levis est et cerea flecti,
2370«Quo natura vetus et vitiosa trahit.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — De Bicorne.Speculum Stultorum — De Hospitalariis. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — De Canonicis secularibus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-de-canonicis-secularibus--nigellus-de-longo-campo-5dc6b8
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — De Canonicis secularibus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-de-canonicis-secularibus--nigellus-de-longo-campo-5dc6b8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.