CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Animadversio Burnelli.

latín

Tunc Burnellus ait Bernardo: «Nunc scio vere,
3510«Vertice cum cauda conveniente mea,
«Quod mihi sit verus sanctusque propheta locutus
«Parisius dudum, dum meditarer ibi.
«Hic quasi praeterita narravit saepe futura,
«Multaque praedixit non memoranda modo.
«Quicquid enim factum vel dixerit esse futurum,
«Fecerunt verbis facta secuta fidem.
«Saepius ille mihi de te quoque multa locutus
«Plurima praedixit quae memorabor adhuc.
«Nam nihil in terram cecidit quaecunque locutus,
3520«Nec sunt privata pondere verba suo.
«Saepe meos casus et quae ventura super me
«Viderat exposuit praescius ille mihi.
«Prospera quinque mihi praedixit adesse futura,
«Postquam praeterita quinque sinistra forent.
«Quatuor ex quinque jam praeteriere sinistris
«Quae mihi praedixit ille propheta meus.
«Quinta mihi superest, sed et ipsa novissima, plaga,
«Quam sum passurus perpetiorque modo.
«Ultimus ille dolor erit ultimus ille dolorum
3530«Terminus, et tanti meta laboris adest.
«Ultima plaga mihi finem requiemque laborum
«Conferet, et voto perfruar ipse meo.
«Namque meis jam quinque malis modo sic superatis
«Mox totidem venient prospera fata mihi.
«Rusticus hic nequam, velut extitit ante dolorum
«Principium nobis, sic quoque finis erit.
«Prima mali causa contrarius atque rebellis
«A puero coepit rusticus esse mihi.
«Prima status nostri per eum mihi quaestio mota,
3540«Namque prius toto tempore liber eram.
«Callidus ille prior sibi me servire coegit,
«Fecerat et multum ferre laboris onus.
«Sed vice conversa finem vexatio nostra
«Unde prius coepit est habitura suum.
«Non ego, crede mihi, sed rusticus ille malignus
«Praestitit exemplum principiumque mali.
«Unde suis meritis condigna rependere certe
«Non erit indignum sed pietatis opus.
«Lex antiqua jubet pro membro reddere membrum,
3550«Dentem dente, pedem restituisse pede.
«Sic ego Bernardo faciam, nisi forte, quod absit,
«Fata vocent alias quam mea vota velint.
«O si Bernardus quae sunt ventura videret,
«Et quam Burnellum gloria magna manet,
«Non ita me premeret virga baculoque feriret,
«Nec ferrum faceret in latus ire meum;
«Sed potius prostratus humi vestigia nostra
«Pronus adoraret porrigeretque preces.»
Talia Burnello secum meditante, Cremonam
3560Intrat et est domino subditus ipse suo.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Speculum Stultorum — Benedictio Galieni data Burnello. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Animadversio Burnelli.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-animadversio-burnelli--nigellus-de-longo-campo-857f7d
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Animadversio Burnelli.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-animadversio-burnelli--nigellus-de-longo-campo-857f7d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.