CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublius Papinius Statius

Publius Papinius Statius · Medieval

Silvae — Liber I — V. Balneum Claudii Etrusci

latín

Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro,
nec lassata voco totiens mihi numina, Musas;
et te, Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan;
tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae
terga premas: alios poscunt mea carmina coetus.V.5
Naidas, undarum dominas, regemque corusci
ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem
elicuisse satis. paulum arma nocentia, Thebae,
ponite: dilecto volo lascivire sodali.
iunge, puer, cyathos et ne numerare laboraV.10
cunctantemque incende chelyn; discede Laborque
Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
fronde verecunda, Clio mea ludit Etrusco.
ite, deae virides, liquidosque advertite vultusV.15
et vitreum teneris crinem redimite corymbis,
veste nihil tectae, quales emergitis altis
fontibus et visu Satyros torquetis amantes.
non vos quae culpa decus infamastis aquarum,
sollicitare iuvat; procul hinc et fonte dolosoV.20
Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
flumina et Herculei praedatrix cedat alumni.
vos mihi quae Latium septenaque culmina, Nymphae,
incolitis Thybrimque novis attollitis undis,
quas praeceps Anien atque exceptura natatusV.25
Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda
crescit et innumero pendens transmittitur arcu:
vestrum opus aggredimur, vestra est quam carmine molli
pando domus. non umquam aliis habitastis in antrisV.30
ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti
monstravitque artes; neu vilis flamma caminos
ureret, ipsa faces volucrum succendit amorum.
non huc admissae Thasos aut undosa Carystos;
maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites:V.35
sola nitet flavis Nomadum decisa metallis
purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro
ipse cruentavit maculis lucentibus Attis
quaeque Tyri niveas secat et Sidonia rupes.
vix locus Eurotae, viridis cum regula longoV.40
Synnada distinctu variat. non limina cessant,
effulgent camerae, vario fastigia vitro
in species animoque nitent. stupet ipse beatas
circumplexus opes et parcius imperat ignis.
multus ubique dies, radiis ubi culmina totisV.45
perforat atque alio sol improbus uritur aestu.
nil ibi plebeium; nusquam Temesaea notabis
aera, sed argento felix propellitur unda
argentoque cadit, labrisque nitentibus instat
delicias mirata suas et abire recusat.V.50
Extra autem niveo qui margine caerulus amnis
vivit et in summum fundo patet omnis ab imo
cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus
suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo,
hic te perspicuum melius, Narcisse, videres,V.55
hic velox Hecate velit et deprensa lavari.
Quid nunc strata solo referam tabulata crepantis
auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat
aedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem?
nec si Baianis veniat novus hospes ab oris,V.60
talia despiciet (fas sit componere magnis
parva), Neronea nec qui modo lotus in unda,
hic iterum sudare neget. macte, oro, nitenti
ingenio curaque puer! tecum ista senescant,
et tua iam melius discat fortuna renasci!

Sigue explorando

Por su autor
Publius Papinius Statius · 34 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Silvae — Liber I — IV. Soteria Rυtilii GalliciSilvae — Liber I — VI. Kalendae Decembres →

Expediente

Autor
Publius Papinius Statius
Título
Silvae — Liber I — V. Balneum Claudii Etrusci
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-silvae-liber-i-v-balneum-claudii-etrusci--publius-papinius-statius-a24ed2
Cita recomendada
Publius Papinius Statius, «Silvae — Liber I — V. Balneum Claudii Etrusci», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-silvae-liber-i-v-balneum-claudii-etrusci--publius-papinius-statius-a24ed2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.