CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHildegardis Bingensis

Hildegardis Bingensis · Medieval

Sequentiae — O virga ac diadema

latín

O virga ac diadema
purpure regis,
que es in clausura tua
sicut lorica:

Tu frondens floruisti
in alia vicissitudine
quam Adam omne genus humanum
produceret.

Ave, ave, de tuo ventre
alia vita processit
qua Adam filios suos
denudaverat.

O flos, tu non germinasti de rore,
nec de guttis pluvie,
nec aer desuper te volavit,
sed divina claritas in nobilissima virga
te produxit.

O virga, floriditatem tuam
Deus in prima die
creature sue previderat.
Et te Verbo suo auream materiam,
o laudabilis Virgo, fecit.
O quam magnum est in viribus suis latus viri
de quo Deus formam mulieris produxit,
quam fecit speculum omnis ornamenti sui
et amplexionem omnis creature sue.

Inde concinunt celestia organa
et miratur omnis terra,
o laudabilis Maria,
quia Deus te valde amavit.

O quam valde plangendum et lugendum est
quod tristicia in crimine
per consilium serpentis
in mulierem fluxit.

Nam ipsa mulier
quam Deus matrem omnium posuit
viscera sua cum vulneribus
ignorantie decerpsit
et plenum dolorem generi suo protulit.

Sed, o aurora, de ventre tuo
novus sol processit,
qui omnia crimina Eve abstersit
et maiorem benedictionem per te protulit
quam Eva hominibus nocuisset.

Unde, o Salvatrix, que novum lumen
humano generi protulisti:
collige membra Filii tui
ad celestem armoniam.

Sigue explorando

Por su autor
Hildegardis Bingensis · 97 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Sequentiae — O successores fortissimi leonisSequentiae — O virtus Sapientie →

Expediente

Autor
Hildegardis Bingensis
Título
Sequentiae — O virga ac diadema
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-sequentiae-o-virga-ac-diadema--hildegardis-bingensis-fdc6e1
Cita recomendada
Hildegardis Bingensis, «Sequentiae — O virga ac diadema», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-sequentiae-o-virga-ac-diadema--hildegardis-bingensis-fdc6e1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.