CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNotker Balbulus

Notker Balbulus · Medieval

Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. X. — Feria II.

latín

131.1010D| Pangamus Creatoris
Atque Redemptoris gloriam,
Qui bene creatos, sed seductos astutia
Callidi serpentis sua refecit gratia,
Praedicens futurum ut germen
Sancta proferret femina,
Quod hostis antiqui nociva
Exsuperaret capita,
Quod, primitus perdita, serius
Nostra cernunt saecula,
Cum splendida flosculo virgula
Novo pollet Maria
Qui editus mire edidit miracula.
Nec juvenis tantum, sed statim inter
131.1011A| Suae nativitatis primordia
Per sideris lumen, vel Simeonis verba
Judaica ad se vel corda, vel munera
Attrahens nutu gentilia.
Quem Pater in voce atque Spiritu
Sanctus specie glorificat
Visentes doctorem, vel archiatrum
Docent auctoritate sua.
Qui, postquam salutis dona dedit
Multa doctrinaeque perplura verba
Ore suo promulgavit saluberrima,
Ad probra, sputa, colaphos, et flagella,
Vestem quoque ludo quaesitam et spineum
Venit sertum, ad crucis brachia.
Qui hodie triumphali a mortuis
131.1011B| Resurgens sprevit victoria,
Ducens secum primitiva
Ad coelos membra et nuper
Dispersa revocans ovilia,
Qui et nobis in fine speranda,
Licet ultima membra simus,
Spondet dona.

Sigue explorando

Por su autor
Notker Balbulus · 89 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. VIII. — In Purificatione sanctae MariaeSequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. XI. — Feria III. →

Expediente

Autor
Notker Balbulus
Título
Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. X. — Feria II.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-sequentiae-notkerus-balbulus-cap-x-feria-ii--notker-balbulus-8aec14
Cita recomendada
Notker Balbulus, «Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. X. — Feria II.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-sequentiae-notkerus-balbulus-cap-x-feria-ii--notker-balbulus-8aec14.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.