CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNotker Balbulus

Notker Balbulus · Medieval

Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. VII. — In Epiphania Domini.

latín

Festa Christi omnis
Christianitas celebret,
Quae miris sunt modis ornata
Cunctisque veneranda populis
Per Omnitenentis adventum
131.1008B| Atque vocationem gentium,
Ut natus est Christus est stella
Magis visa lucida.
At illi non cassam putantes
Tanti signi gloriam
Secum munera deferunt
Parvulo offerant, ut regi,
Coeli quem sidus praedicat.
Atque aureo tumidi principis
Lectulo transito Christi
Praesepe quaeritant.
Hinc ira saevi Herodis fervida
Invidi recens rectori genito
Bethlehem parvulos praecipit
Ense crudeli perdere.
131.1008C| O Christe, quantum Patri exercitum
Juvenis doctus ad bella maxima
Populis praedicans colligis
Sugens cum tantum miseris.
Anno hominis tricesimo
Subtus famuli se inclyti
Inclinaverat manus Deus consecrans
Nobis baptisma in absolutionem criminum
Ecce Spiritus in specie
Ipsum alitis innocuae uncturus sanctis
Prae omnibus visitat, semper ipsius
Contentus mansione pectoris.
Patris etiam insonuit vox pia
Veteris oblita sermonis:
Poenitet me fecisse hominem.
131.1008D| Vere Filius es tu meus, mihimet
Placitus, in quo sum placatus
Hodie te, mi Fili, genui.
Huic omnes auscultate
Populi, praeceptori.

Sigue explorando

Por su autor
Notker Balbulus · 89 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. VI. — In Natale sanctorum Innocentum.Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. VIII. — In Purificatione sanctae Mariae →

Expediente

Autor
Notker Balbulus
Título
Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. VII. — In Epiphania Domini.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-sequentiae-notkerus-balbulus-cap-vii-in-epiphani--notker-balbulus-7861a6
Cita recomendada
Notker Balbulus, «Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. VII. — In Epiphania Domini.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-sequentiae-notkerus-balbulus-cap-vii-in-epiphani--notker-balbulus-7861a6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.