CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNotker Balbulus

Notker Balbulus · Medieval

Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. V. — In Natale sancti Joannis evangelistae

latín

131.1007B|
Joannes, Jesu Christo multum
Dilecte virgo!
Tu ejus amore carnalem
In navi parentem liquisti:
Tu leve conjugis pectus
Respuisti, Messiam secutus,
Ut ejus pectoris sacra
Meruisses fluenta potare.
Tuque in terra positus gloriam
Conspexisti Filii Dei,
Quae solum sanctis in vita creditur
Contuenda esse perenni.
Te Christus in cruce triumphans
131.1007C| Matri suae dedit custodem;
Ut virgo Virginem servares
Atque curam suppeditares.
Tute, carcere flagrisque fractus,
Testimonio pro Christi es gavisus.
Idem mortuos suscitas inque
Jesu nomine venenum forte vincis.
Tibi summus tacitum caeteris
Verbum suum Pater revelat.
Tu, nos omnes sedulis precibus
Apud Deum semper commendans,
Joannes Christi chare.

Sigue explorando

Por su autor
Notker Balbulus · 89 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. IX. — In die sancto Paschae.Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. VI. — In Natale sanctorum Innocentum. →

Expediente

Autor
Notker Balbulus
Título
Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. V. — In Natale sancti Joannis evangelistae
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-sequentiae-notkerus-balbulus-cap-v-in-natale-san--notker-balbulus-fa6eb1
Cita recomendada
Notker Balbulus, «Sequentiae (Notkerus Balbulus) — Cap. V. — In Natale sancti Joannis evangelistae», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-sequentiae-notkerus-balbulus-cap-v-in-natale-san--notker-balbulus-fa6eb1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.