CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublilius Syrus

Publilius Syrus · Medieval

Sententiae (Publilius Syrus) — R

latín

Ratione non ui uincenda adolescentia est.
Rei nulli prodest mora nisi iracundiae.
Reus innocens fortunam, non teste timet.
Rarum esse oportet, quod diu carum uelis.
Rapere est accipere, quod non possis reddere.
Regnat non regitur, qui nihil nisi quod uult facit.
Riualitatem non amat uictoria.
Ruborem amico excutere amicum est perdere.
Rex esse nolim, ut esse crudelis uelim.
Res quanto est maior, tanto est insidiosior.
Roganti melius quam imperanti pareas.
Respicere nihil consueuit iracundia.
Rapere est non petere, quicquid inuito auferas.
Remedium frustra est contra fulmen quaerere.
Rogare officium seruitus quodam modo est.
Reddit, non perdit, qui quod alienum erat persoluit.

Sigue explorando

Por su autor
Publilius Syrus · 18 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Sententiae (Publilius Syrus) — QSententiae (Publilius Syrus) — S →

Expediente

Autor
Publilius Syrus
Título
Sententiae (Publilius Syrus) — R
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-sententiae-publilius-syrus-r--publilius-syrus-636cc1
Cita recomendada
Publilius Syrus, «Sententiae (Publilius Syrus) — R», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-sententiae-publilius-syrus-r--publilius-syrus-636cc1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.