CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPublilius Syrus

Publilius Syrus · Medieval

Sententiae (Publilius Syrus) — L

latín

Loco ignominiae est apud indignum dignitas.
Laus noua nisi oritur etiam uetus amittitur.
Laeso doloris remedium inimici est dolor.
Leuis est fortuna: cito reposcit quod dedit.
Lex uniuersa est, quae iubet nasci et mori.
Lucrum sine damno alterius fieri non potest.
Lasciuia et laus numquam habent concordiam.
Legem nocens ueretur, fortunam innocens.
Libido, non iudicium est, quod leuitas sapit.
Libido cunctos etiam sub uultu domat.
Longum est quod flagitat Cupiditas.
Lapsus ubi semel sis, sit tua culpa, si iterum cecideris.
Lex uidet iratum, iratus legem non uidet.
Legem solet obliuisci Iracundia.
Locis remotis qui latet, lex est sibi.
Late ignis lucere, ut nihil urat, non potest.
Licentiam des linguae, cum uerum petas.
Lucrum est dolorem posse damno extinguere.

Sigue explorando

Por su autor
Publilius Syrus · 18 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Sententiae (Publilius Syrus) — ISententiae (Publilius Syrus) — M →

Expediente

Autor
Publilius Syrus
Título
Sententiae (Publilius Syrus) — L
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-sententiae-publilius-syrus-l--publilius-syrus-9aa2a2
Cita recomendada
Publilius Syrus, «Sententiae (Publilius Syrus) — L», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-sententiae-publilius-syrus-l--publilius-syrus-9aa2a2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.