CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIoannes Reuchlin

Ioannes Reuchlin · Renacimiento

Scaenica progymnasmata — Actus I

latín

Elsa. Muliercularum est misera condicio hercule
Atque iis magis quae sunt maritis coniuges.
Hoc usque sensi quae viro sum subiuga.
Quaecunque nendo operamque dando, domesticis
Curis, lucris negotiisque villicis
Vel quaerito vel condo parsimonia,
Totum hoc meus ludit maritus et bibit,
Vt vix mihi lodix supersit sutilis,
Pauper lacerna, ricula et calyptra: iam
Non ego capillos plagulis connexito.
Henno. Faxo sciam, tantum quid uxor murmurat;
Ne forte sensit quid dolo subtraxerim
De eius crumenula. Sed est miruin unde tot
Sibi aureos corraserit muliercula.
Sum ego vir et vix de omnibus laboribus
Totius anni vel talentum congero.
Huic autem heri octo sum furatus aureos
Latenter ex loculo, loco vix credito.
Adeo mea uxor parca parsimonia
Plus multo agit quam ego laboribus, tamen
Et hoc quidem non nihil in annuis lucris
Venit recensendum, quod in dies bibo,
Ludo, sed et scortor aliquando et balneor.
Id me beat, tritum quod est proverbium:
Tenax requirit prodigum. Ille ego ipse sum,
Et illa rursum haec ipsa sit necesse erit.
Sed adorior tumultuantem feminam.
Vxor, bonum sero. Elsa. Et quidem sero nimis,
Nil serius mihi est bono, cui labor
Tantum diurnus incubat, quod vesperi
Iam vix queam prae pigritudine hiscere.
Henno. Quodcunque sit laboris utrique, attamen
Nil nostrum utrique, quod sciam, reliqui est super;
Quin ego annuo labore quem graviter fero
Vix suparum post omnia mihi in lucro est.
Semilacer incedo resartis vestibus,
Id ego usque adhuc mecum moleste cogitans,
Quod ad oppidum mihi migrandum quotidie est
Ad honestos et voluptuarios vires,
Quibus affero caseum, nuces, lac, olusculum,
Poma et pira et genus id meorum fructuum.
Statui quidem Danistam, amicum filiae
Nostrae, prece oppugnare. Scis quem nomino?
Elsa. Scio: qui in oppido tenax mercator est
Nostramque vult domi suae ancillarier.
Henno. Recte tu: eum statui precari ut crederet
Palmas decem vel vilioris lanei
Panni, manuleata quo mihi paenula
Fieret, vel amplius ex eo si emungere
Possem, idque verbo nuper ei insinuaveram,
Dicens peculium haud mihi ullum extare nunc.
Conicere sat valui nec invitum fore.
Quare hic Dromo legandus est in oppidum,
Ferat mihi a Danista eum pannum in diem
Credendum, ubi aeris atque opum plus suppetat.
Elsa. Tu loquitor illi in rem tuam quicquid voles.
Ego exeo, ut eurem interea, ut stabulent boves.
Henno. Heus tu Dromo. Dromo. Quid est? Henno. Veni, haud clam te est meus
In te animus ille amans tui et fidelior
Quam caeteris erga suos famulos sit: hinc
Tuam fidem in re quadam ego repeto ardua
Occultius quam alias nihil petiverim.
Dromo. Sis certus: isti dixeris lapidi et luto.
Quicquid tacendum est, optime tacebitur.
Henno. Mea uxor, ut nosti, se pauperem facit
Semper, nec ullum obolum dat, ingluviem ut mihi
Satiet meam, nam alumnus illi ego libens
Sum, at illa contra mihi nequaquam; eo fui
Cautior in inquirendo, si peculium,
Quod parcitate sua lucrata aliqnando sit,
Aliquo loci pessumdatum aut absconditum
Valerem ea absenti excavare furaciter.
Quid pluribus? repperi in eo ipso saepto, item
Et in ipso eodem ovium ultimo praesepio
Octo aureos a femina reconditos,
Quos te velim Danistae ut afferas cito,
Huic pannicidae, nosti? in oppido, viro
Mihi meisque valde amico. Dromo. Novi ego,
Nam et ille me novit vicissim. Deinde quid?
Henno. Pro iis mihi ut pannum bonum mittat velim,
Quo lautius redimiculum fieri queat,
Ne semper et pannosus et tam sordidus
Incedere ad sodalitatem et symbolum
Cogar bibendi aut balneandi tempore.
Dromo. Fiat. Henno. Cave utiliter geras tibi quae impero.
Dromo. Fiat. Henno. Pecunia nemini alteri, cave.
Dromo. Fiat. Magister admonet, quod ipsemet
Non negligenter eram secuturus, mihi ut
Retinerem et aurum, nec darem cuiquam alteri.
Sed pannum ab illo pannicida emungere
Ex credito et vendere peregrino viro
Data pecunia, simul quam ego furer,
Sententia est mea, sic volo, sic proposui.

Sigue explorando

Por su autor
Ioannes Reuchlin · 8 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Scaenica progymnasmata — Choravles. Chorvs. →

Expediente

Autor
Ioannes Reuchlin
Título
Scaenica progymnasmata — Actus I
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-scaenica-progymnasmata-actus-i--ioannes-reuchlin-ebe02d
Cita recomendada
Ioannes Reuchlin, «Scaenica progymnasmata — Actus I», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-scaenica-progymnasmata-actus-i--ioannes-reuchlin-ebe02d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.