CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBlossius Aemilius Dracontius

Blossius Aemilius Dracontius · Medieval

Romulea — Verba Herculis cum uideret Hydrae serpentis capita pullare post caedes

latín

Iuppiter omnipotens, celsi moderator Olympi,
Cur mihi uiperei fetus mala fata minantur?
Te regnante, parens, in me coniurat iniqua
<serpe>ntum cristata manus; sed forte superbi
5<nunc> caelum, terras, pontum, fulmenque trisulcum
<her>edes et Iuno tenent, seu fulgidus ortu
<desilis> ad terras, seu iam defessus anheli
Sideris occasu maestus tua regna relinquis.
Paenitet, alme parens, uestra de stirpe creatum
10Alciden, quia nullus honos et mille pericla.
Nam quodcumque malum superas euincit in auras,
Herculis hostis erit. Per nos nam bella geruntur,
Iuno nouerca furens potuit quae uicta parare
Priuigno (natum quem comprobat esse Tonantis,
15Dum nobis immensa iubet); me quoque triumphis
Horrida bella manent, et nunquam stare licebit
Hoste sine, trucibusque diu concurrere monstris
Compellor. Genitor, te in nosmet pessima coniux
Horrescit: misero semper tu causa pericli es.
20Nam mihi reptanti tumida ceruice dracones
Iuno duos misit, quis frontem crista tegebat,
Flammea lux oculis, pro spumis taetra uenena,
Sibila uibrabant linguis sub dente trisulcis:
Terror erat uisus cunctis sonitusque draconum.
25Quos manibus ridens compressi paruulus ambos.
Hi tribuere mihi primum pro morte triumphum
Et letum, non praeda fui Iunonis alumnis.
Hostes deesse mihi dixi post bella leonis,
Quem nullo mucrone peti nec retibus ullis
30Implicui: fretus manibus nec Maurus ad illum,
...
Cuius pelle tegor. Nunc fortiter ecce tabescens
Tertia bella gero, quae caedes passa resurgunt.
En totiens percussa lues magis extitit ardens
Et nunquam sternenda uenit. Pro fata nefanda,
35Vincere peius erit: propriis nam uiribus ipse
Impugnor. Saeuos gladius mihi suggerit hostes,
Non rapit ecce meus, sed proelia uicta reformat.
Huc quicunque deus frater mihi summus Olympo es,
Huc ades et miseri tandem succurre periclis;
40Sed quaeso uenias soboles ut nulla nouercae,
Quamuis sis frater. Iam tu succurre, Minerua
Bellipotens, patrius cui casside fulgurat ardor,
Quae clipeo rutilante tonas, quae fulmina uibras,
Pectore saxifico cui militat impia Gorgon.
45Intemerata soror de uertice missa Tonantis,
Sudori succurre meo. Quibus artibus angues
Extinguam, qui sponte petunt mucronis acumen?
Vt crescunt gaudentque mori fera colla draconum!
Caesa uigent, alter surgit de uulnere serpens.
50Consilium mihi uirgo dedit: "Quia mucro laborat
Incassum, gelida flammis exure uenena
Et praestent cum morte rogos; caput omne perurat
Ignis edax anguesque crement post uulnera flammae".

Sigue explorando

Por su autor
Blossius Aemilius Dracontius · 23 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Romulea — Quaestio : at inquuies : sed potest uenenum pauper diuiti secreta obreptione supponere.Satisfactio ad Guntharium →

Expediente

Autor
Blossius Aemilius Dracontius
Título
Romulea — Verba Herculis cum uideret Hydrae serpentis capita pullare post caedes
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-romulea-verba-herculis-cum-uideret-hydrae-serpen--blossius-aemilius-dracontius-d9dd9a
Cita recomendada
Blossius Aemilius Dracontius, «Romulea — Verba Herculis cum uideret Hydrae serpentis capita pullare post caedes», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-romulea-verba-herculis-cum-uideret-hydrae-serpen--blossius-aemilius-dracontius-d9dd9a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.