CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — Ad Alborum sacerdotem Vestalium sectatorem

latín

ALbore quid sacros violas temerarie lectos?
Vestalesque tuis ignibus ipse coquis?
Inque sacram sacer ipse ruis fera praelia miscens
Tenta cruentato dum furit hasta toro
Vulnera quin etiam nullam inducentia mortem
Exploras: cunnum dum feris ipse sacrum
Laurigerumque deum casta cum pallade rides
Et quae pieridum docta caterua canit
Pruriat in nostris quamvis Venus improba libris
His tamen invenies quod pia vita probat:
An quia Mars genuit sacra de virgine remum
Et fratrem: latiae qui caput urbis erat:
Idcirco liceat sacras violare puellas?
Velatae sacrum et pene ferire lacum
Te saltem admoneant prisco de tempore leges
Quae de vestali et virgine lata fuit
Scilicet ut pereat: vivo corrupta sepulchro
Templorum casto dedita servitio
Laxior est vestrae sed facta licentia vitae
Dum vobis tantas accumulastis opes
Quae reges et iura regunt superumque favorem
Regnaque diripiunt quae modo Pluto regit
Omnia nummus habet: caelum venale: quid ultra?
Invertit leges Pluto sepulte tuas
Si tibi sit nummus animas revocabis ab orco
Et patris: et matris: coniugis: et socii
Non ego crediderim fatales esse sorores:
Iudicibusque tribus vel suus ordo manet
Si dederis nummos: nostris quis Turcus ab oris
Pellatur: nullum crimen in orbe manet
O quam felices veniant si rursus in auras
Tantalus? et saxo deditus Aeolides
Aut si quis sanctum daret ob sua crimina nummum
Solueret hos poenis suppliciisque suis
O qualis facies et quae mutatio Romae
Vendidit haec quondam corpora: nunc animas
Quicquid in extremis habuit germania terris
Et mediis quicquid continet illa plagis
Exhaustum est: totum et latias migravit in arces
Expleat ut luxus impia Roma tuos
Dum qui militibus deberent cedere nummi
Et nostro tutas reddere in orbe domos
Hos modo Romanus miles sibi tollit in usus
Ut Veneri et baccho nocte dieque vacet

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymnus sapphicus in vitam sancti SebaldiQuattuor libri amorum — Ad Barbaram ad aequales haustus se urgentem →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — Ad Alborum sacerdotem Vestalium sectatorem
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-ad-alborum-sacerdotem-vest--conradus-celtis-740d73
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — Ad Alborum sacerdotem Vestalium sectatorem», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-ad-alborum-sacerdotem-vest--conradus-celtis-740d73.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.