CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSavagius Landor

Savagius Landor · Romanticismo

Poematum Latinorum Libellus — XX.

latín

Me iuvat in campis pueros lususque videre,
Praeteritos animo me revocare, dies.
Ergo iterum aspicio te, Rugbia laeta! sodales
Ergo iterum veteres, aspiciensque fleo.
Non quia me miserum tua linquere iusserit arva
Iste sed indignos reprime, Musa! modos.
At Natura iubet, quae me mollissima finxit,
Non mala, nec iusto membra vigore carent.
Sed lacrymas oculo quoties velit elicet, et me
Excruciant alii quae leviora putant.
Stipes agro non est, non septa virentia rident
Vere novo, modicâ non strepit amnis aquâ;
Pernicem puerum quae transiluisse recordor,
Quin ictu subito pectora pulsa micent.
Aspice, conigerae nutant ut in aere pinus,
Subter, ut aureolis laeta genista comis!
Insula! tu mihi surgis; ego te saepe solebam
Cingere flore capri, te decorare rosis!
Ambit et hos flores, fine nomine, parvula Nympha,
Nympha sub ardenti mox peritura Cane.
Illius in ripâ quoties sub vespere sedi,
Compingens lyricis anxia verba modis!
Forsitan aut calamo liquidas Elegeia voces
Leniter inflaret, forsitan aptus Amor.
Ista diu periere; diu si dicere fas est,
Cum iam bis novies haud mihi venit hyems
At sero linquant puerilia tempora mentem
Quae nisi cum gemitu nec reputare licet.

Sigue explorando

Por su autor
Savagius Landor · 32 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Poematum Latinorum Libellus — XVIII.Poematum Latinorum Libellus — XXI. →

Expediente

Autor
Savagius Landor
Título
Poematum Latinorum Libellus — XX.
Lengua
latín
Época
Romanticismo
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-poematum-latinorum-libellus-xx--savagius-landor-7d91ed
Cita recomendada
Savagius Landor, «Poematum Latinorum Libellus — XX.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-poematum-latinorum-libellus-xx--savagius-landor-7d91ed.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.