CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBenedictus Mediolanensis

Benedictus Mediolanensis · Medieval

Poematium medicum — XI. De splenis cura.

latín

Splen tumidus hominem plaustum cum forte molestat,
Bettonicam coquis, et socias purgata columbae,
Quae duo juncta simul poscunt jungi cephalotam,
Rosaceumque oleum; certus sic madida nectis.
Thymbra brevis rapitur, sociantur atque lupini,
Saepius et dantur, bibitur quoque lingnula cervi,
(0371D)Qua virtute perit facies, sed blanda rugatur.
Nascitur in petris humilis, sed magna lieni
Est et amica homini, verum haud risibus apta.
Quot sunt membra hominis, tot sunt in corpore pestes.
Sed medicina potens compescit munere multas.
Dum vitiatur hepar gliscitque ex more scyrosis,
Costus acer bibitur, necnon reubarbarus ingens.
Quae contrita simul reprimunt cum sale tumentem.
Fibra lupina valet, juvat ac potata dolenti,
(0372A)Cum patitur jecur in dextra, splen ipsa sinistra.
Cura ideo amborum parilis conjuncta duobus.

Sigue explorando

Por su autor
Benedictus Mediolanensis · 25 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Poematium medicum — X. De pleureseos cura.Poematium medicum — XII. De stomachi et intestini doloribus. →

Expediente

Autor
Benedictus Mediolanensis
Título
Poematium medicum — XI. De splenis cura.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-poematium-medicum-xi-de-splenis-cura--benedictus-mediolanensis-de0910
Cita recomendada
Benedictus Mediolanensis, «Poematium medicum — XI. De splenis cura.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-poematium-medicum-xi-de-splenis-cura--benedictus-mediolanensis-de0910.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.