CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMetellus Tegernseensis

Metellus Tegernseensis · Medieval

Periparacliton — XI

latín

Inde celer sacras antistes dissipat aras,
Quarum principe cesa sunt duo visa sigilla,
Vnum, quod vetus, infra, serius ordine supra.
Horum conditus uno lar est, redditus uno
5Post cinerum flammas laudes ad martyris almas.
Heros utraque cernens discit singula sollers.
Non tetigit primum, quod duxit numine dignum,
Sed reliquum tollens, "Heinrici", clamat, "honores
Hic capiunt finem!" Gradibus tum constitit isdem
10Rem populis monstrans, capto sic hoste triumphans.
O quid ovans faceres, Heinricum si retineres?
Exin quattuor aras destruit omnia girans,
Saxis obdita desuper aufert signa potenter.
Nil renuens, quod vult, incurrit, qualia non vult.
15Clam positis claras sacris dum sperneret aras,
Nec reputans quid ibi fors nobile posse recondi,
Rupit condita supra, sed sacra nescius infra
Liquit, copia quorum clausit paucula sursum
Signis addita tantum pignora moris in actum.
20Vna caput preter te, Castori, tenet ara,
Alta tribus sociis florentem quem tulit ethra.
Comit nobile clarescens Chrisogonus altar,
Ossa nitor quo prefert inclita luminis instar.
Ambos archiepiscopus hos ut abest chorus effert.
25De numero fratrum ponuntur, qui sacra servent.
Ad gerulas dandum perrexit poscere plumbum.

Sigue explorando

Por su autor
Metellus Tegernseensis · 20 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Periparacliton — X

Expediente

Autor
Metellus Tegernseensis
Título
Periparacliton — XI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-periparacliton-xi--metellus-tegernseensis-dd75dd
Cita recomendada
Metellus Tegernseensis, «Periparacliton — XI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-periparacliton-xi--metellus-tegernseensis-dd75dd.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.