QUalis Dardania quondam Citherea sub Ida
Pastoris Phrygii venit in arbitrium;
Cum nuptam, natasque Iovis Dea livida formam
Perpulit humano subdere iudicio:
5Talis & arcano egreditur mea Vita cubili,
Nativum nullis artibus aucta decus.
Cernis ut explicito niteat frons aequore? cernis
Acer ut ex oculis spicula stringat Amor?
His Deus ille, polo, terraque Amathuside missis,
10ut propriis gaudens ludit in hospitiis.
Quam bene caesaries vernans sua tempora obumbrat!
Emicat e roseis gratia quanta genis!
Flammea puniceo non cedunt labra corallo:
Et primis certat narium ebur nivibus.
15Quam teretes digiti! Quam laevia colla! Venustum
Quam latus! Artifici quae data forma pedi est!
Ut non mortalem seprodit! Ut omnia rara,
Omnia vel magni sunt thalamo apta Iovis!
Dum licet, admissos Tithonia flecte iugales:
20Teque iterum Eois abde sub aequoribus:
Aut ferruginea vultum tege nube, refulget
Clarior e terris lux modo luce tua
Nifacis; egressam temere pudor obruet aureus:
Victa meae postquam videris os Dominae.