MEns animi, quo caeca ruis? Sic ergo tui exsors
Alterius pergis te dare in arbitrium?
Vos oculi, quis fervor agit? Quo Paeone fretos
Vulneris insani non pudet esse viam?
5Nempe ope nunc vestra abiectus, quod sit mare amare,
Cogar ab ingrato discere servitio.
Mens animi o infracta! Oculi o male coniurati!
In mea tam pronos exitia ire meos?
Aeternum miseri socio languete dolore.
10Fas necis artifices, me moriente, mori.