QUis sese ocellis insinuans tuis
Divûm receptus hos amat? & manu
Cessante & arcu, crebra nigris
Tela superciliis coruscat?
5Sacrata virtus Numinis, heu quibus
Ducta illecebris, atque sui immemor
Consedit istic? an procacem
Esse Iovem rear, & relicta,
Iunone rursus nequitias dolis
10Moliri opertas, praepetis ut sui
Cum tectus involucro ephebum
Sustulit Iliadem? an Puellum
Catum decorae Cypridis; ac faces
Hinc spargere acres, spiculaque improbo
15Vibranda cornu, nunc venenis
Tinguere, nunc variare melle?
Vultus ita olim Dardanios prece
Motus parentis sumpsit, & abdita.
Divinitate Elissam amicum
20Fratris in arbitrium coegit.
Quid quisque credat, disspiciat: sacris
Haec fixa myrti carmina ramulis,
Amorem ocellis ferre Hyellam
Credere me populis loquantur.