CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIoannes Tisserandus

Ioannes Tisserandus · Medieval

O filii et filiae

latín

Alleluia, Alleluia, Alleluia.

O filii et filiae,
Rex caelestis, Rex gloriae
morte surrexit hodie.

Ex mane prima Sabbati
ad ostium monumenti
accesserunt discipuli.

Et Maria Magdalene,
et Iacobi, et Salome
Venerunt corpus ungere.

In albis sedens angelus
praedixit mulieribus:
In Galilaea est Dominus.

Et Ioannes apostolus
cucurrit Petro citius,
monumento venit prius.

Discipulis astantibus,
in medio stetit Christus,
dicens: Pax vobis omnibus.

Ut intellexit Didymus
quia surrexerat Iesus,
remansit fere dubius.

Vide Thoma, vide latus,
vide pedes, vide manus,
noli esse incredulus.

Quando Thomas vidit Christum,
pedes, manus, latus suum,
dixit: Tu es Deus meus.

Beati qui non viderunt
et firmiter crediderunt;
vitam aeternam habebunt.

In hoc festo sanctissimo
sit laus et iubilatio:
benedicamus Domino.

Ex quibus nos humillimas
devotas atque debitas
Deo dicamus gratias.

Sigue explorando

Dónde vive
La Biblioteca

Expediente

Autor
Ioannes Tisserandus
Título
O filii et filiae
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-o-filii-et-filiae--ioannes-tisserandus-7d0bb5
Cita recomendada
Ioannes Tisserandus, «O filii et filiae», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-o-filii-et-filiae--ioannes-tisserandus-7d0bb5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.