FORTE specum quandam lepus olim nactus amandam, 690
Vespere iam facto, subit hanc procul hospite gatto.
Quo solitum iuxta repetente domestica lustra,
Ante sui postis stat limen, ut obruat hostis,
Nec parcens irae uetat hunc sua tecta subire.
Sic altercantes, sibi sepe diuque minantes, 695
Constituere queri sub pardo, iudice ueri,
Cuius censurae statuunt se subdere iure,
His utriusque minis stabilis quia mutuo finis
Nullus habebatur, requies nec certa dabatur.
Legis enim rectae fuit eius uita senectae; 700
Et licet hoc pardus sit tempore corpore tardus,
Calliditate uiget nec mentis acumine friget.
Vt ueniunt, cuncta referunt, lis unde sit orta.
Quos hic affatur, dum sic censere rogatur:
«Querite censorem, quem constat ad hoc meliorem; 705
Namque per etatem quemquam non iudico fratrem;
Factus et antique monachus pro crimine uitae,
Carnes detestor, foliis et gramine uescor;
Vsque sub occasum solis nichil intrat omasum.
Crede michi, tantum comedo, quod sit sacrosanctum, 710
Ac michi dicendi datur hora modusque tacendi.
Luminis effectus minuit michi longa senectus,
Cui solet appendi uictus sub tempus edendi;
Meque potestatis propriae non esse sciatis,
Sed dominantis heri sub iure iugoque teneri». 715
Tunc lepus et gattus: «Quia sic», ait, «est tuus actus,
Venimus huc ad te, liti modus hinc sit ut apte».
Ille suis tegnis non quemquam fallere segnis,
Indoluisse datur super his, pius ut uideatur,
Instat et incautis uerbis ad talia comptis; 720
Intus enim pungunt cum uerba, forinsecus ungunt:
«Cernitis, ut dixi, iam iam mea menbra fatisci;
Huius et, ut scitis, nimis impar sum modo litis.
To[r]tus et obtusus stat nostri corporis usus;
Sensibus utatur qui talibus, ille petatur: 725
Demus in amplexus uestros tamen ante recessus,
Nosque salutemus et ad oscula danda paremus.
Sicque ualedicto, me protinus ite relicto!»
Mox amplexantes semet, sed et oscula dantes,
Pacis in hoc signo perierunt dente maligno, 730
Stulticiaeque ferunt penas, quas tunc meruerunt.
Cognita stultorum post talia facta duorum,
Cui non est curae, sit in his uis quanta figurae,
Se quoque seduci sciat hac sub ymagine fuci,
Condicione pari dignus quandoque necari. 735