CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMarcus Valerius Martialis

Marcus Valerius Martialis · Medieval

Liber spectaculorum (Epigrammaton liber) — III

latín

Quae tam seposita est, quae gens tam barbara, Caesar,
Ex qua spectator non sit in urbe tua?
Venit ab Orpheo cultor Rhodopeïus Haemo,
Venit et epoto Sarmata pastus equo,
Et qui prima bibit deprensi flumina Nili,
Et quem supremae Tethyos unda ferit;
Festinavit Arabs, festinavere Sabaei,
Et Cilices nimbis hic maduere suis.
Crinibus in nodum tortis venere Sygambri,
Atque aliter tortis crinibus Aethiopes.
Vox diversa sonat populorum, tum tamen una est,
Cum verus patriae diceris esse pater.

Sigue explorando

Por su autor
Marcus Valerius Martialis · 166 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber spectaculorum (Epigrammaton liber) — IILiber spectaculorum (Epigrammaton liber) — IV →

Expediente

Autor
Marcus Valerius Martialis
Título
Liber spectaculorum (Epigrammaton liber) — III
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-spectaculorum-epigrammaton-liber-iii--marcus-valerius-martialis-1cde7e
Cita recomendada
Marcus Valerius Martialis, «Liber spectaculorum (Epigrammaton liber) — III», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-spectaculorum-epigrammaton-liber-iii--marcus-valerius-martialis-1cde7e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.