Quaeque moventur in orbe novo, frondentque virentque;
Omnia trado tibi, mihimet tu subditus esto:
Illa tuis vivant, nostris tu condite jussis.
115.0020A| Confero multa tibi, nobis tu pauca rependas,
Unius ut ligni tangas ne mala memento,
Nam te de limo feci, vitaque replevi
Ut semper vivas, si non neglexeris illud:
Et mecum regnes, senio non fractus in aevum.
Quod si de vetita gustaveris arbore malum,
Continuo mortalis eris, captivus et ibis,
Fonsque tibi vitae claudetur cum paradiso.
Nam te qui terrae dominum concedo manere,
Carcere flammivomo, tristi nec torqueo fumo,
Horrisonique canis rabiem non cernere cogo,
Nec feci gelidum tenebris sentire dolorem,
Alterius fugias domini succumbere jussis.
Cujus suggestu, misero si riseris actu.
Quas retuli supra, merito succumbito poenis.
Homo peccans amittit sibi et posteris fontem vitae.
115.0020B| Eheu! qui primi recinam nunc facta parentis
Qui sprevit praecepta Dei, vitamque reliquit,
Et mortis domino consensit, et intulit orbi
Atque suis natis, omni sobolique sequenti
Quas meruit poenas, domino mereatur iniquo.
Qui vetiti malum ligni porrexerat Evae,
Eva viro, mortem cunctisque sequacibus ambo.
Sic homo cum voluit, vitam pro morte reliquit.
Incipe nunc mecum coelestis gratia carmen
Aeterni fontis, ciphri paschalis, et horae.