CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAurelius Prudentius Clemens

Aurelius Prudentius Clemens · Medieval

Liber Cathemerinon — Epilogus

latín

(p.372)
Inmolat Deo Patri
pius, fidelis, innocens, pudicus
dona conscientiae,
quibus beata mens abundat intus.
5alter et pecuniam
recidit, unde victitent egeni.
nos citos iambicos
sacramus et rotatiles trochaeos
sanctitatis indigi
10nec ad levamen pauperum potentes.
approbat tamen Deus
pedestre carmen et benignus audit.
multa divitis domo
sita est per omnes angulos supellex:
15fulget aureus scyphus
nec aere defit expolita pelvis,
est et olla fictilis
gravisque et ampla argentea est parapsis,
sunt eburna quaepiam,
20nonnulla quercu sunt cavata et ulmo.
omne vas fit utile
quod est ad usum congruens erilem;
instruunt enim domum
ut empta magno, sic parata ligno.
25me paterno in atrio
ut obsoletum vasculum caducis
Christus aptat usibus
sinitque parte in anguli manere. (p.374)
munus ecce fictile
30inimus intra regiam salutis.
attamen vel infimam
Deo obsequellam praestitisse prodest.
quidquid illud accidit,
iuvabit ore personasse Christum.

Sigue explorando

Por su autor
Aurelius Prudentius Clemens · 106 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← IX. Hymnus Omnis HoraeLiber Peristephanon — 1 →

Expediente

Autor
Aurelius Prudentius Clemens
Título
Liber Cathemerinon — Epilogus
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-cathemerinon-epilogus--aurelius-prudentius-clemens-4b1c6c
Cita recomendada
Aurelius Prudentius Clemens, «Liber Cathemerinon — Epilogus», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-cathemerinon-epilogus--aurelius-prudentius-clemens-4b1c6c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.