CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPetrus de Ebulo

Petrus de Ebulo · Medieval

Liber ad honorem Augusti — Particula XIII.: Castrorum inclinatur proceritas

latín

Castra movens Cesar Montis volat arva Casini,
In quo Rofridus, cura fidelis, erat.
Cum grege, cum populo fecit, quod debuit abbas:
Sola refrenavit Cesaris arma fides.
Quando capta est per vim Rocca de Archis
Subditur inperio nota vi gloria castri,
Quo dux a misero rege Burellus erat.
Exemplum cuius quam plurima castra sequuntur,
Archis enim 'princeps' nomen et esse gerit.
Quam castigato natura creavit acervo,
Hostes non recipit, saxa nec arma timet.
Quando Capuanus antistes gaudens Augustum recepit
I, Capuane pater, nec te consulta morentur;
Armos quadrupedis calcar utrumque cavet.
Quem tua spectabant suspiria, vota petebant,
Ecce venit dominus, quem tua vota petunt.
Assigna populos aquilis victricibus, orna
Menia, quod doleas, ne furor ensis agat.
Postpositura fidem tua gens, sanctissime presul,
Suscipit ancipiti corde salutis opem.

Sigue explorando

Por su autor
Petrus de Ebulo · 54 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber ad honorem Augusti — Particula XII.:Primus imperatoris ingressus in regna SicilieLiber ad honorem Augusti — Particula XIV.: Urbs Neapolis obsessa resistit →

Expediente

Autor
Petrus de Ebulo
Título
Liber ad honorem Augusti — Particula XIII.: Castrorum inclinatur proceritas
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-ad-honorem-augusti-particula-xiii-castroru--petrus-de-ebulo-8cc15d
Cita recomendada
Petrus de Ebulo, «Liber ad honorem Augusti — Particula XIII.: Castrorum inclinatur proceritas», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-ad-honorem-augusti-particula-xiii-castroru--petrus-de-ebulo-8cc15d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.