CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaEberhardus Bremensis

Eberhardus Bremensis · Medieval

Laborintus — 4.

latín

In valle miseriae patimur concives
Primae matris vitio cum calore nives.
Hostis verbo credidit: "Comedas et vives".
"Intolerabilius nil est quam femina dives."
5Adae culpae sarcina crevit in immensum,
A quiete cecidit laborem in densum,
Vxoris consilio dum dedit assensum,
"Prodiga non sentit pereuntem femina censum."
In mundo degentium multi sunt errores;
10Multiplex afflictio et corrupti mores,
Matrum parientium varii dolores.
"Nutrices tolerant fortuna urgente labores."
Proniores hominum sunt ad mala mentes,
Quas divellunt undique peccatorum sentes,
15Carnis petulantia quos fecit amentes.
"Sentit adhuc proles quod commisere parentes"
Indulgentes plurimi cibo delicato
Toto nisu serviunt ventri dilatato,
Vivunt sine regula, pecus ut in prato:
20"Sunt quibus in solo vivendi cura palato."
Terrarum possessio, sacci magnitudo
Quibus visa fuerit magna celsitudo,
Rerum sugunt copiam de Fortunae ludo.
"Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo."
25Sunt qui de miseriis et fortunis imis
Aliorum gaudeant; sed tristantur nimis
Si vicinis faveat Fortuna sublimis.
"Invidus alterius rebus marcessit opimis."
Saeviunt in subditos, audi, dicam mira,
30Qui praesunt, tyrannide opprimunt et dira;
Non exemplo praeeunt, sed via delira.
"Seditione, dolo, scelere, atque libidine et ira."
A caelesti lumine vitam homo nactus,
In Dei servitio dirigat ut actus;
35Famulari domino differt piger factus.
"Languida segnities hodiernos crastinat actus."

Aspirante Deo tenet optatum mea portum
Anchora. Sit virtus patri, sit gloria nato
Spirituique decus, qui non idem sed idem sunt:
40Triplex alteritas, simplex essentia trino
Est unique Deo, cui mundi machina paret.
Lector, condoleas, Everardi carminis ullam
Si cariem videas. Vigilet correctio limae,
Dormiat invidiae detractio: nemo beatus
45Ex omni parte. Mala sunt vicina petendis.

Sigue explorando

Por su autor
Eberhardus Bremensis · 2 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Laborintus — 3.

Expediente

Autor
Eberhardus Bremensis
Título
Laborintus — 4.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-laborintus-4--eberhardus-bremensis-54d7d9
Cita recomendada
Eberhardus Bremensis, «Laborintus — 4.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-laborintus-4--eberhardus-bremensis-54d7d9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.