Fac, Maria,
Coecis via,
Maris stella,
Dei cella,
5Me vitare
Et calcare
Mundi caenum
Malo plenum.
Sordibus immundus
10Non est mundus mundus.
Eius in sentina
Gravis est ruina.
Quamvis sit in hora
Florens, sine mora
15Mundi res arescit
Et cito decrescit.
Hic mundus est sophista:
Quod promittit in ista
Via vitae non solvit,
20Ad alios devolvit
Quaesitum in labore,
Possessum in timore.
In vestitu deaurato
Quae assistis regi nato,
25Virgo mater speciosa,
Mundi placa procellosa.
Florens rosa sine spina,
Dulcis aegro medicina,
Culpae veniam propina.
30Medicinam aeger quaero.
Si me sanas, sanus ero:
De te, rosa, non despero.
Mundi salus et regina
Aurem tuam huc inclina
35A tabe me serpentina
Purga; mundum fac, festina.
Caeli decus et lucerna,
Thronus regis, lux superna,
Angelorum laus aeterna,
40In hoc salo me guberna.
Ave, vena veniae,
Fons misericordiae,
Castitatis lilium,
Trinitatis solium.
45Ave, mater regia,
Regis nati filia,
Virgo paris nescia;
Salus in exilio,
Mitis consolatio,
50Me commenda Filio.
Ex te, virgo virginum,
Lucet lumen luminum;
In salutem hominum
Caeli paris dominum.
55In tenebris oritur
Lux, quae non extinguitur
Nec eclipsim patitur,
Sine qua nec vivitur.
Christus, redemptor saeculi,
60Pro culpa sui populi
Teneri morte voluit,
Suos perire noluit.
Quae bibit mortis pocula
Christus in cruce singula
65Sunt miseris piacula.
Quod factum est divinitus,
Hominis cessat servitus,
Qua tenebatur subditus.
Pati Christum oportuit.
70Hostem vicit ut debuit,
Sub carnis veste latuit
In luctu qui praevaluit.
Arcem regens aetheream
Assumptae carnis trabeam
75Cruore vexit rubeam
Ad regiam sideream.
In coena Christo sedente
Voluptatis de torrente
Potavit Iohannes mente.
80Mente Iohannes potavit
Et ei, dum exulavit,
Caelum Deus revelavit.
Revelavit Deus caelum:
Illi vovit carnis velum
85Quod non sentit hostis telum.