Veritatem praedicandam
Mandat ipsa veritas,
915 Veritatem nam loquendo
Christus ipse passus est.
Est boni ergo Christiani
Verum amare & eloqui,
Plus tamen decet puellum
920 Veritati incumbere.
Nam puer qui assuescit ultro
Subdolis mendacijs,
[fol. C6r]
Is solet propensus esse, ad
Furta & ad periuria.