CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaLuxorius

Luxorius · Medieval

Item in supra scriptum quod se mori numquam diceret

latín

Quantum tres Priami potuissent vivere mundo
Aut quantum cornix atque elephans superest,
Tantam dum numeres longaeva aetate senectam,
Te numquam firmas Tartara posse pati
Et credis Lachesim numquam tua rumpere fata 5
Aeternoque putas stamine fila trahi.
Quamvis tarda, tibi veniet mors ultima tandem,
Cum magis oblitus coeperis esse tui.
Nam poena est potius morbis producere vitam—
Quod non semper habes, tristius, esse diu, est. 10

Sigue explorando

Por su autor
Luxorius · 85 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Item de ea quod ut amaretur praemia promittebatItem unde supra scriptum: ubi equi circi bibebant →

Expediente

Autor
Luxorius
Título
Item in supra scriptum quod se mori numquam diceret
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-item-in-supra-scriptum-quod-se-mori-numquam-dice--luxorius-7765e2
Cita recomendada
Luxorius, «Item in supra scriptum quod se mori numquam diceret», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-item-in-supra-scriptum-quod-se-mori-numquam-dice--luxorius-7765e2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.