CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 69. Maioribus natis dico

latín

Me solum exposcit tempus uobis dicere uerum.
Ab uno semper mouitur, quod multi detractant.
In me solo uolo odia conuertere uestra,
Omnium ut pausent praecordias tanto rumore.
Respicite dictum, quod ueritas odia tollat.
Iam praedixi quod est de pace subdola quanta!
Blandiendo uobis subrepsit Euae seductor.
Vos quia nescitis, laqueo instar ruistis,
Sorbitis omnino auram dum saeculi ipsam.
Non gratis aget, pro quo interceditis, ullus;
Ab igne qui refugit, agit in uoragine uestro.
Tunc repetit suppetium miser denudatus a uobis:
Ipsi iam horrescunt iudices peculantia uestra.
De breuiori titulo nam in uobis inararem.
Inspicitis dicentes, quibus uos ostenditis ultro;
Cum ipsis et epulas capitis et pascitis ipsos.
Ob ea iam terrae paene fundamenta paratis.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 68. Pastoribus DeiInstructiones — 7. De sole et luna →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 69. Maioribus natis dico
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-69-maioribus-natis-dico--commodianus-797980
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 69. Maioribus natis dico», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-69-maioribus-natis-dico--commodianus-797980.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.