CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 6. De septizonio et stellis

latín

De circulo zonae fallit uos imperitia uestra,
Ex eo quod forte Iouem experitis orandum.
Saturnus fertur ibi, sed stella, non ille; exfugit
Expulsus a Ioue. Aut Iouis in stella credatur
Poli quoque sidera tractauit solisque sator?
Troianis qui bellum fecit, auem mortalem amauit.
Ipsis sideribus aut Mars qui cum ipsa deprehensus
Zelo maritali deus dominetur aduliscens?
O nimium stulti, qui putatis moechos ab astris
Nascentes regere aut tota⟨m⟩ mundi natura⟨m⟩.
In uulnera positi et ipsi sub fata uiuentes,
Obsceni, furiosi, bellatores, impii uitae,
Et filios totidem mortales illi fecere:
Terribilis omnis, stulti, septizonio fortis!
Si stellas colitis, colite et bis sena sigilla!
Tam arietem, taurum, geminos, toruumque leonem
Et dein qui uadunt in piscibus tu quoque probabis.
Lex sine lege, fuga uestra, quod uult esse ualebit.
Lasciua uult esse, sine freno uiuere quaerit.
Ipsi quod uultis erit, et deos et deas oratis.
Sic ego colui, dum erraui, quos modo culpo.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 59. ABCDEFGHIKLMNOPQRSTVXYZInstructiones — 60. In ecclesia omni populo Dei →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 6. De septizonio et stellis
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-6-de-septizonio-et-stellis--commodianus-6d468e
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 6. De septizonio et stellis», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-6-de-septizonio-et-stellis--commodianus-6d468e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.