CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 54. De lolii semine

latín

De semine lolii, qui stant in ecclesia mixti
Expletis temporibus messis separatur a fructu.
Lolium est natum, quod non ⟨in⟩miserat dominus;
Omne lolium agricola collectum separat illud.
Lex ager nobis est: qui fecerit bonum in illa,
Ipsam uti⟨que⟩ nobis prestat requiem ueram
Ipse Dominator, qua lolium igne crematur.
Si ergo putastis, quando sub uno morantur
Erratis: sterelis Christianos uos esse designo
Maledicta fuit arbor sine fructu ficulna
In uerbo Domini et statim exaruit illa.
Non operas facitis, non donum gazo paratis:
Et sic promereri Dominum putatis inanes?

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 53. De refugisInstructiones — 55. Dissimulatori →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 54. De lolii semine
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-54-de-lolii-semine--commodianus-7d03e6
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 54. De lolii semine», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-54-de-lolii-semine--commodianus-7d03e6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.