CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 5. De fulmine ipsius Iovis audite

latín

Dicitis o stulti: Iouis tonat, fulminat ipse.
Etsi paruulitas sic sensit, cur anni dicentes?
Fuistis infantes: numquid et semper eritis?
Versari inmaturum infantia non capit ⟨usus⟩
Lusus puerilis cessit: sic et corda recedant;
Moribus utique consilia uestra debentur.
Insipiens ergo Iouem tonitruare tu credis
Natum hic in terris et lacte caprino nutritum;
Ergo si illum deuorasset ⟨pater⟩ Saturnus,
In istis temporibus quis pluebat illo defuncto?
Praesertim mortali patre deus nasci credatur?
Saturnus in terris senuit et defecit in ipsis.
Illum non aliquis prophetauit ante pronasci.
Vel, si tonat ipse, lex ab ipso lata fuisset.
Seducunt historiae, factus cum fue⟨rat ipse⟩.
Ille autem in Cretam regnauit et ibi defecit.
Omnipotens uobis factus Semelis amator.
Vix ipse modo similiter amaret, si uiuere⟨t⟩ ille.
Inpuros oratis et dicitis esse caelestes
Semine mortali natos de Gigantibus illis.
Auditis et legitis natum in terra fuisse:
Vnde bene meruit corruptor ascendere caelum?
Dicitis et fulmen Ciclopas illi fecissent.
Inmortalis enim habuit a mortalibus arma.
Tot reum criminibus, parricidam quoque suorum,
Ex auctoritate uestra contulistis in altum.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 49. Qui apostataverunt DeoInstructiones — 50. De infantibus →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 5. De fulmine ipsius Iovis audite
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-5-de-fulmine-ipsius-iovis-audite--commodianus-4b9637
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 5. De fulmine ipsius Iovis audite», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-5-de-fulmine-ipsius-iovis-audite--commodianus-4b9637.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.