CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 47. Fideles cavete malum

latín

Fallantur uolucres et siluarum bestei escis:
Incauta natura quibus est tradita mentis,
Decipiunturque strofia aut esca sequentes,
Et uitare malum nesciunt nec lege tenentur.
Lex homini data est et doctrina uitae legenda,
Ex qua recordatur, ut possit uiuere caute,
Sui quoque locum, mortis et deroget ea quae sunt.
Condemnat se ipsum grauiter qui regi delinquet:
Aut ferro ligatur aut decus gradu deiectus
Vel uita priuatus perdet, quod frui deberet.
Exemplo moniti grauiter peccare nolite,
Translati lauacro magis caritatem habete,
Et escam muscipuli, ubi mors est, longe uitate.
Multa sunt martyria, quae sunt sine sanguine fuso.
Alienum non cupire, uelle martyrii habere,
Linguam refrenare, humilem te reddere debes,
Vim ultro non facere nec factam reddere contra
Mens patiens fueris: intellege martyrem esse.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 46. FidelibusInstructiones — 48. Paenitentibus →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 47. Fideles cavete malum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-47-fideles-cavete-malum--commodianus-2aa32c
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 47. Fideles cavete malum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-47-fideles-cavete-malum--commodianus-2aa32c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.