CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 42. De saeculi istius fine

latín

Dat tuba caelo signum sublato leone
Et fiunt desubito tenebrae cum caeli fragore.
Summittit oculos Dominus, ut terra tremescat,
Adclamat et⟨iam⟩, ut audiant omnes in orbem:
'Ecce diu tacui sufferens tanto tempore uestra!'
Conclamant pariter plangentes sero gementes,
Vlulatur, ploratur, nec spatium datur iniquis.
Lactanti quod faciet mater, cum ipsa crematur?
In flamma ignis Dominus iudicabit iniquos:
Iustos autem non tanget ignis, sed immo delinget.
Sub uno morantur, sed pars in sententia flebit.
Tantus erit ardor, ut lapides ipsi liquescant,
In fulmine cogunt uenti, furet ira caelestis
Vt, quacumque fugit, impius occupetur ab igne.
Subpetium nullum erit nec nauticae puppes.
Flamma tamen gentis media partiturque seruans,
In annis mille ut ferant corpora sanctis.
Nam inde post annos mille gehennae traduntur,
Et fabrica cuius erant cum ipsa cremantur.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 41. De populo absconso sancto omnipotentis Christi dei viviInstructiones — 43. De resurrectione prima →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 42. De saeculi istius fine
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-42-de-saeculi-istius-fine--commodianus-33cba0
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 42. De saeculi istius fine», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-42-de-saeculi-istius-fine--commodianus-33cba0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.